monumenta.ch > Plinius > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 79
{XXVI} ob id cibus inliberalis, utique si proxime olus mandatur; si vero ipse cum olivis druppis, rarior ructus fit minusque faetidus. Aegypto mire celebratur olei propter fertiliatem, quod e semine eius faciunt. hoc maxime cupiunt serere, si liceat, quoniam et quaestus plus quam e frumento et minus tributi est nullumque ibi copiosius oleum.